None
Datierung: 867 08 13
Noticia in quorum presentia reddidit Comaltcar Rann Riantcar, cum villa que vocatur Trebnouuid, in manu Ritcanti abbatis, totum atque integrum, Sancto Salvatori in Rotono et monachis, cum silvis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum omni supraposito suo, sicut ipse emit a quedam femina nomine Haelhoiam, in monachia sempiterna, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam faciendi in omnibus habeant potestatem, nam antea censum illis ex supradicta terra reddebat. Factum est hoc in loco nuncupante aecclesia Rufiac, idus augusti, .IIII. feria, coram multis nobilibusque viris quorum hec sunt nomina: Iarnhitin, machtiern, testis; Litoc, missus Salomonis, testis; Uuorcomed, testis; Iarnuuocon, testis; Dumuualart, testis; Matoc, testis; Hirthoiarn, testis; Loiesuuallon, presbyter, testis; Urmgen, testis; Hiauuid, testis; Hirdmarcoc, testis; Miot, testis; Moeni, testis; Milcunduis, testis; Catuuallon, testis; Loiesbrittou, abbas, testis; Sulmin, abhas, testis; Adaluuin, presbyter, testis; Uinmonoc, diaconus, testis; Haeluueten, testis; Iacu, testis; Eusorgit, testis.