Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 149

None
Datierung: 864 05 18

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Comaltcar, presbyter, alodum suum, id est, Ran Riantcar, cum villa que vocatur Trebnouuid, que est in plebe Rufiac, cum massis et manentibus, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis; aquis, et cum omnibus appendiciis suis, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et suis monachis, in elemosina pro anima sua, ita tamen ut ipse Comaltcar, quamdiu vixerit, teneat supradictum alodum et reddat censum de eo, singulis annis, quod voluerint; et post mortem eius, Finituueten frater eius, si supervixerit, reddat supradictum censum Sancto Salvatori et supradictis monachis; postea autem maneat supradictum alodum inconvulsum et in monachia sempiterna supradicto Sancto Salvatori in Rotono et suis monachis, sine ullo censu, sine tributo, sine opere ulli homini sub caelo nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis. Factum est hoc .XV. kalendas iun., .IIII. feria, coram his testibus; Comaltcar, presbyter, qui dedit et firmare rogavit, testis; Finituueten, presbyter, testis; Dumuualart, testis; Iarnhitin, testis; Miot, testis; Precoes, testis; Nodhoiarn, testis; Haellifois, testis; Conuili, testis; Tanetuueten, testis; Exaudi, testis. Factum est hoc .VII. anno gubernante Salomone Brittanniam, Conuuoion abbate in Rotono monasterio.