Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 145

None
Datierung: 867 06 10

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Nomine, filius Noli, censum de tota sua parte Randronhael, sitam in plebe Rufiac inter duas villas que nuncupantur Loin et Cnoch, Sancto Salvatori in Rotono et monachis rotonensibus, pro anima sua, censum per singulos annos ad festivitatem Sancti Martini; et si ipse Nominoe ad integrum illis donaverit supradictam terram, quicumque de semine eius tenuerit eam, reddat suum censum per singulos annos supradicto loco et supradictis monachis ad supradictum tempus; quod si ipse Nominoe non habuerit semen, supradictam maneat inconvulsa et in monachia sempiterna, totum et ad integrum, cum omnibus apendiciis suis, Sancto Salvatori et supradictis monachis. Factum est hoc in monasterio Roton, .VI. idus iulii, .V. feria, et donavit Nominoe hanc donationem sive elemosinam per manicam super altare Sancti Salvatoris, coram Ritcando novo abbate et coram cunctis monachis. Postea vero, hoc est, .III. idus iul., die dominico, firmavit Nominoe hanc donationem ante aecclesiam Rufiac, quoram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Nominoe, qui dedit et firmare rogavit, testis; Cumaltcar, testis; Adaluuin,.presbyter, testis; Uuoetatoe, presbyter, testis,; missus monachorum, testis; Iarnhitin, machtiern, testis; Domuualart, testis; Miot, testis; Moei, testis; Haellifois, testis; Uuorcomed, testis; Iuna, testis; Haeloc, testis; Fomus, testis; Catlouuen, testis; Hiauuid, testis; Uuordoital, testis; Tuduual, testis; Anaubritou, testis; Eusorgit, testis; erat testis qualiter vendidit Catuueten ad Roiantken, sororem suam.