Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 146

None
Datierung: 821 02 03

Magnifice femine et sorori meae nomine Roiantken, ego enim, Catuueten, constat me ibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, id est, de Ranriantcar .IIIIor. modios de brace, sitam in plebe Rufiaco; et ita vendidit ibi pro pretio sicut mihi bene conplacuit, id est, solidos .XV., ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, liberam ac firmissimam habeas potestatem, iure proprietario, totum et ad integrum, cum mancipiis, id est, Aroimin et semine eius, cum silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, terris cultis et incultis, in dicombito, sine censu et sine tributo, dicofrit; et alligo fideiussores vel dilisidos in securitate de ista terra, ad Roiantken: Houuori et Maenuili et Jodicar; hii sunt testes qui viderunt et audierunt: Signum Portitoe, testis; Catuueten, testis; Diloid, testis; Noli, testis; Anauran, testis; Houuori, testis; Menuuili, testis; Anauhi, testis; Uuiutihern, testis; Milcondois, testis; Iohan, testis; Haeldetuud, testis; Tethuuiu, testis; Loiesbidoe, testis; Eusorgit, testis; Rihouuen , testis; Lathoiarn, testis; Blenlini, testis; Conuual, testis. Factum est hoc sub die .III. nonas febr., .I. feria, in loco vico Rufiaco, .III. anno postquam exivit domus Hlodouuicus de Britannia ante Morman, regnante domno Lodouuico imperatore, Iarnhitin machtiern et filius Portitoe et Uuorbiii, Uuido comite, Uuinhaelhoc episcopo, luna .XXVI., finem habens a fine Rannmelan don roch do fos Matuuor, cohiton fos do imhoir, ultra imhoir per lannam, do fois fin Randofhion, do fin Ranhaelmorin, cohiton hi fosan do rud fos per lannam do fin Ranloudinoc pont Imhoir; Haeldetuuid scripsit.