None
Datierung: 865–870
Noticia in quorum presentia qualiter interpellavit quidam homo nomine Uuordoital alterum hominem nomine Maenuueten, presbyterum, propter .III. modios de brace de Ranmeuuin cum suis colonis, quos supradictus Uuordoetal illi, multo ante tempore, in sua elemosina dederat; dicebat enim Uuordoetal non se dedisse ei hanc elemosinam ut posse transferre ad alium locum ubi voluisset, nisi tantum ad aecclesiam Rufiac. Tunc supradictus Maenuueten, presbyter, placitum inde voluit levare, et suam cartam cum suis testibus in publicum adunare, quodo illi soli specialiter et iure proprietario hanc elemosinam dedisset Uuordoetali. Videns autem supradictus Uuordoetal quod prepararet supradictus Maenuueten, coadunatis suis testibus et dilisidis cum sua carta, et ut ne suam pristinam perderet ammicitiam, misit ad supradictum Maenuueten, ut pro sua necessitate et amicitia illi .IIII. solidos in argento concederet, et ipse ei iterum supradictam terram adfirmaret; quod et fecit Maenuueten; et tunc iterum firmavit supradictos Uuordoetal supradictam terram ipseme Maenuueteno presbytero, ita ut faceret exinde quicquid illi placeret, licentia et dicombito Uuordoital, sive tribuendo, sive vendendo, seu transferendo. Factum est hoc in loco nuncupante aecclesia Rufiac, mense octobr., .IIII. feria, coram his testibus: Uuordoital, qui firmavit et firmare rogavit; Sulmin, presbyter, testis; Omnis, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Adaluuin, presbyter, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Simeon, hostiarius, testis.