None
Datierung: 851–857
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, Uurdoital, reminiscens bonitatem Dei et retribuittionem iustorum, trado atqlle transfundo tibi Menuueten monacus, id est, do tibi .III. modios de brace de terra, hoc est, de Ranmeuuin, pro anima mea et pro anima patris mei Cathoiarn, in dicombito et in monachia sempiterna, cum suo herede nomine Iarngrin et filios eius Gleudain et Uuetenkain et filiabus et quod ex eis procreatum fuerit, habeas, teneas, possideas, exinde quicquid volueris liberam et firmissimam habeas in omnibus potestatem, iure proprietario, ad faciendum, cum terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, et cum omni supraposito suo, sicut a me, presenti tempore, videtur esse possessum, ita de iure meo in tua trado potestate vel dominatione; in manibus meis subterfirmaverunt et bonis hominibus adfirmare rogavi: Signum Uuordoitali firmatoris; x. Iudicar, filii eius; x. Ratuili, machtiern; x. Iarnhitin, machtiern; Uuocomet, testis; Nominoe, testis; Fomus, testis; Haellifois, testis; Uuetenhoiarn, testis; Omnis, testis; Miot, testis; Moeni, testis; Iacu, testis; Uuohrian, testis; Iarndetuuid, abbas, testis; Hiauuid, abbas, testis; Sulmin, abbas; Comaltcar, presbyter, testis; Conadam, presbyter, testis; Anaugen, presbyter, testis; Finituueten, presbyter, testis. Factum est in loco super quadrivium, inter partem Uuantnou et partem Meuuini, .II. feria, regnante domno Karolo regi, Erispoe possidente Brittanniam, Courantgeno episcopo Venetis civitatis, et ego, Haeldetuuid, abbas, scripsi; et propter hoc cantavit Maenuueten, presbyter, inter missas et psalteria .cc., pro anima Uuordoital.