Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 142

None
Datierung: 867 07 19

Haec carta indicat atque conservat quod dederunt Ratlouuen et filius eius Catlouuen censum de .IIII. modios de brace, id est, de menehi Grocon, sitos in plebe Rufiac, in loco nuncupante villa Dobrogen, in villa quae dicitur Groco, quos supradictus Ratlouuen emerat ad quoddam homine nomine Menhoiarn, venditore, hoc est, per singulos annos ad festivitatem Sancti Martini, pro animabus suis, Sancto Salvatori in Rotono et monachis rotonensibus, quamdiu ipse vel semen eorum tenuerint supradictam terram; et si ipse desiderint eam tenere, maneat inconvulsa et in monachia sempiterna supradicto loco et supradictis monachis. Factum est hoc in monasterio Roton, .XIIII. kalendas augusti, .VII. feria; et posuerunt hanc donationem super altari Sancto Salvatori, per cartam et per cespitem de ipsa terra, coram Ritcanto abbate et monachis poene rotonensibus. Postea vero firmaverunt supradictus Radouuen et filius eius Catlouuen et Terithien hanc donationem ante aecclesiam Rufiac, idus augusti, .IIII. feria, coram Ritcanto supradicto abbate et Leuhemel et Uuetenoc et Maenuueten monachis, et coram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Loiesuuallon, presbyter, testis; Urbingen, testis; Hiauuid, testis; Hirdmarcoc, testis;.Comaltcar, presbyter, testis; Adaluuin, presbyter, testis; Loiesbritou, abbas, testis; Sulmin, abbas, testis; Iunnomoc, diaconus, testis; Haeluueten, testis; Iacu, testis; Iarmuuocon, testis; Miot, testis; Catuuallon, testis.