Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 141

None
Datierung: 842 01 30

Magnifico viro nomine Ratlouueno, emptori, ego enim in Dei nomine, Maenhoiarn, venditor, constat me ibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, .IIII. modios de Menehi Crocon, sitos in pago nuncupante Brouueroch, in condita plebe Rufiaco, in loco nuncupante villa Dobrogen, in villa quae dicitur Crohon, unde accipi at te pretium in quo mihi bene complacui, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, in argento solidos .XX. et denarios .VII., habeas, teneas, possideas, tu et semen tuum post te, usque in finem seculi, sine renda et sine opere et sine censu et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi Ratlouueno vel coniugis suae nomine Brian vel semini eorum post se usque in finem seculi; et alligo tibi fideiussores vel dilisidos in securitatem ipsius terrae, his nominibus: Fomus et Haellidifois et Nominoe et Catuueten; finem habens de uno latere et fronte campum Laoc et partem Runlin, de altero vero latere et fronte terram Uuorcomet et fontanam Anauhoiarn et fosc linni; hii sunt qui tunc firmaverunt: x. Maenhoiarn; x. venditoris, testis; Anauhoiarn, testis; Carathnou, testis; Hidran, testis; Driuuobri, testis; Ninocan, testis; Paschoiarn, testis, et filiorum eius, testes; Uuorcomet, testis; Couuethic, testis; Hoiarn, testis; Maencomin, testis; Bitcomin,. testis; presente Maenuueteno, presbytero, ex verbo Conuual machtiern. Factum est·hoc in loco confinio terre Uuorcomet et ipsius alodis, .II. feria, .III. kalendas febr., regnante domno gloriosissimo imperatore Hlothario, et Nominoe possidente Brittanniam, Susanno episcopo in Venedia civitate, a fronte Anauhoiarn per viam ad Iin, deinde per viam ad .III. lapides confinium terre Uuorcomet, per lapides fixos ad caput Telerimelsi ad lapides fixos, deinde ad Cloicerian, ad perarium, ad viam publicam, ad cornu campi Blahoc, secundum unnant, per lapides fixos ad landam.