Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 140

None
Datierung: Ca. 867

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Uuetenoc alodum suum qui vocatur Foubleid, situm in plebe Rufiac, in elemosina pro anima sua, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio degentibus, ita tamen ut quamdiu vixerit, teneat supradictum alodum et reddat censum singulis annis ad supradictos monachos; quod voluerunt monachi. Post mortem eius, si quis ex progenie ejus superfuerit, reddat supradictum censum Sancto Salvatori; si autem non fuerit ex progenie eius qui tenuerit eum, maneat inconvulsum usque in finem seculi. Facta est haec donatio in Rotono monasterio, coram his testibus: Uuetenoc, qui dedit, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Maenuueten, presbyter, testis; et coram omnibus monachis qui ibi aderant, quorum ista sunt nomina: Conuuoion, abbas; Leuhemel, presbyter, testis; gubernante Salomone Brittanniam, Courantgeno episcopo in Venetis civitate; et post hoc, manifestavit supradictus Uuetenoc hanc donationem, die dominico, in aecclesia Rufiac, post missam, coram cunctis populis qui erant in aecclesia et coram his testibus: Conatam, presbyter, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Adaluuin, presbyter, testis; Loiesbritou, testis; Uuordotal, testis; Miot, testis; Moeni, testis; Iacu, testis; Drihuuobri, testis; Iarnuualt, testis; Nominoe, testis; Omnis, testis; Uuocomet, testis.