Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 139

None
Datierung: 860 o. 866 06 17

Noticia in quorum presentia qualiter interpellavit quidam homo nomine Uuobrian alterum hominnem nomine Uuetenoc, propter alodum quem supradictus Uuobrian illi, multo ante tempore, vendiderat; dicebat enim Uuobrian non se vendidisse ei tantum de terra quantum ille tenebat. Tunc supradictus Uuetenoc placitum inde levavit, adunatis suis quorum ista sunt nomina: Fomus, Iacu, Rethuualart, Drehuuobri; et lecta sua carta, et adtestantibus suis testibus et dilisidis, revelavit quod totum quod tenebat, comparaverat a supradicto Uuobrian. Tunc Uuobrian, victus tam ad carta quam a testibus et dilisidis, confessus est. Factum est hoc in aecclesia Rufiac, .XV. kalendas iulii, feria .II., coram Iarnhitin machtiern et Hinuualart et Litoc, hoc misso Salomonis principis, et coram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Uuorcomet, testis; Nominoe, testis; Miot, testis; Omnis, testis; Tuduual, testis; Hoiarn, testis; Sulmin, abbas, testis; Iuna, abbas, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Adaluuin, testis; Eusorchit, clericus, testis, qui tunc cartam publice legit quod totum ei vendiderat sicut sua carta dicebat supradictus Uuetenoc.