Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 138

None
Datierung: 846 03 02

Magnifico viro nomine Uuetenoc, emptori, ego enim, in Dei nomine, Uuobrian, venditor. Constat me tibi vendidisse et ita vendidi, tradidisse et ita tradidi rem proprietatis meae, hoc est, de terra .VIII. modios de brace, nuncupantes Foubleid, sitos in pago nuncupante Brouueroec, in condita plebe Rufiaco, in loco qui dicitur Lerniaco, super ripam Eual, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, heredibus, mobilibus et inmobilibus, aedificiis, totum et adintegrum, cum omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, ita de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accepi a te pretium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, caballus contra novem solidos et novem solidos in argento, habeas, teneas, possideas, facias exinde volueris, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem ad faciendum; et alligo tibi fideiiussores vel dilisidos, in securitate ipsius terre, Fomus, Iacu, Drihuuobri et Rethuualart, sine renda, sine opere, sine censu et sine ulla re ulli homini nisi Uuetenoc vel cui voluerit, finem habens de uno latere et fronte ripam Euual et villam Gelloc, de altero vero latere et fronte Graton et Faumouron; hii sunt qui subter firmaverunt: Signum Uuobrian, venditoris; x. Iarnhitin; x. Conan; x. Hinuualart; x. Comaltcar; x, Seman, presbyter; x. Maenuueten, presbyter; x. Iarndetuuid, abbas; x. Hiauid, abbas; x. Uuorcomed; x. Moeni; x. Tuduual; x. Mathoc; x. Rumatam; x. Loiesuidoe; x. Conatam; x. Loiesuuaroe; x. Dumuual. Factum est hoc in loco non ignobili nuncupante aecclesia Rufiaco, .III. feria, .VI. nonas marc.