Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 137

None
Datierung: 851 10 28

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Sulcommin, presbyter, alodum suum nuncupante Tonouloscan, situm in plebe nuncupantem Giiliac, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et monachis ibi Deo servientibus, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, sicut ipse emit de quodam homine nomine Uuenerdon, venditore, et sicut ipse tunc videbatur eum tenere, ita tamen ut ipse Sulcomin, presbyter, teneat eum sub censu ex verbo abbatis Sancti Salvatoris rotonensis quamdiu vixerit, sive quamdiu voluerit ad monachium ordinem venire in supradictum monasterium, si a Deo meruerit vel ab illis monachis supradictis; postea vero supradictutn alodum maneat inconvulsa, in monachia sempiterna, ad supradictum Sanctum Salvatorem et suos monachos, sine censu, sine tributo et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad supradictos monachos vel cui voluerint. Factum est hoc in monasterio Roton .V. kal. novembris, id est, in die natali Sanctorum apostolorum Simonis et Iudae, ipso die dedicatio basilice Sancti Salvatoris rotonensis, coram Conuuoion et suis monachis.