None
Datierung: 842 04 09
Notum sit omnibus audientibus hominibus tam clericis quam laicis qui audierint, quod vendidit Uuenerdon particulas terrae ad Sulcominum presbyterum, id est, sex argentiolas terrae Tonouloscan, cum monticulis et vallibus et pratis et pascuis et heredibus suis; et Sulcommin dedit pretium istius terrae ad Uuenerdon, id est, duos equos solidos VIII. argenti, contra solidos .XX., et unum solidum ad Morman, et unum solidum ad Catuualart, et unum solidum ad Hoiarn, et .VI. denarios ad Uuorgost, .III. denarios ad Kerentin, et .III. denarios ad Argantlouuen, et .III. denarios ad Hertiau, et .X. denarios aliis hominibus; et Uuenerdon dedit istam terram pro isto pretio ad Sulcomin, sicut de trans mare super scapulas suas in sacco suo detulisset, et sicut insula in mare, sine fine, sine commutacione; sine iubeleo anno, sine exactore satrapaque, sine censu et sine tributo, sine opere alicui homini sub caelo nisi Sulcomino presbytero et cui voluerit post se commendare, preter censum regis; et Unenerdom fideiussores dedit in ipsam terram ad Sulcornin; hi sunt fideiussores his nominibus: Morman, Catuualart, Gurgost, Erthiau. Factum est hoc ante aecclesiam Giliac, coram his testibus quorum haec sunt nomina: Sulcomin, presbyter; Asoiucar, testis; Sulcar, custor testis aecclesiae, testis; Uuormoet, clericus, testis; Morman, testis; Uuorgost, testis; Hertiau, testis; Roiantuuali, testis; Borgon, testis; Uuorgou.an, testis; Iudgan, testis; Stouuillan, testis; Kerenin, testis; Maenuuoret, testis; Buduuoret, testis; Iartiern, testis; Iarnhobrit, testis; Hirtmarcoc, testis; Cleulouuen, testis; Isimhert, testis; Drihom, testis; Pirinis, testis; Uuoretcant, testis; Catuualart, testis; Hoiarn, testis; Bertuualt, testis; Clutgen, testis; Budien, testis; Uuenuorgou, testis; et hec venditio fuit in tempore Maen episcopi, dominante Nominoe Brittanniae, in die dominico, .V. idus aprilis, luna .xxv.