Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 135

None
Datierung: 814

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Iuduuallonus .XX. solidos argenti ad Iarncon pro parte terrae quae nominatur partem Roetanau et dimidium partem Eusirgid et tres viros super eam, hi sunt: Tiarnoc et filios eius Couualin et Uuorethemel; et dedit Iarncon tres fideiussores ad Iuduuallon, hi sunt: Iarnbud et Mertinhoiarn et Tanetuuallon, usque ad caput .VII. annos et .I. ebdomadem, et postea alium .VII. et unum ehdomadem. Deinde ad tercium .VII. annos et .I. ebdomadem, id est, ipsa ebdomas a Nativitate Christi usque ad kal. ianuarii; et fuit hoc factum in .VI. feria, a Nativitate Domini, et fuit Nativitatem Domini die dominica, in ipso anno emisit spiritum Karolus imperator, regnante Iarnhitino, et Uuido·comite, et Isaac episcopo, coram his testibus: Grokin, presbyter, testis; Tuthouuen, testis; Couualcar, presbyter, testis; Anauan, presbyter, testis; Moroc, presbyter, testis; Kintuuocon, presbyter, testis; Omni, testis; Iunetuuant, testis; Edelfrit, testis; Uuolecec, testis; Benitoe, testis; et haec venditio firma et stabilis permaneat ad Iuduuallon et ad coniugem suam nomine Ibiau et ad filium suum nomine Uuallon, et cui voluerint post se, si non potuerint Iarncon vel semen eius redimere supradictam terram ad caput trium .VII. annorum et trium ebdomadarum, sine censu et sine tributo et sine opere et sine ulla re ulli homini nisi supradictis emptoribus. Ego, Lathoiarnus, scripsi.