Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 110

None
Datierung: 859 o. 864 06 21

Haec carta indicat atque conservat qualiter reddidit Iuduuallon alodum avunculi sui Buduuoret, quod appellatur Bot Iuduuallon, in manu Leuhemel prepositi, vice Conuuoioni abbatis et omnium monachorum rotonensium, in ecclesia que appellatur Carantoer; supradictus namque ad Iuduuallon iam reddiderat illam terram supradictam in manu Conuuoioni abbatis, coram Courantgeno episcopo; et secum retinuit nec voluit reddi. Postea penitentia ductus, redit iterum illum supradictum alodum, sicut superius diximus, in manu Leomeli prepositi; sed ipse prepositus iterum reddidi illi, ita tamen ut singulis annis reddeat unum solidum argenti in censu Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio manentibus; isti sunt fideiussores quos dedit Iuduuallon propter illum censu , id est, Loieshoiarn, Catuut. Factum est hoc .XI. kalendas iulii, in ecclesia·quae appellatur Karantoer, .IIII. feria, coram istis testibus: Uuorgouan, presbyter; Haeluualoe, presbyter; Bili, presbyter; Uuoratam testis; Catnimet, testis; Glur, testis; Kintuuocon, testis; Dosarboi, testis; Grokin, testis; Hirdhoiarn, testis; Leuhemelus, missus monachorum, testis.