Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 109

None
Datierung: 869 11 29

Cum enim legator liceat unicuique nobilium de rebus suis propriis, sive de hereditate propria, facere quicquid voluerint, aut cuilibet persona commendare, aut quemlibet ad filium super eam adoptare, idcirco, Roiantdreh, Louuuenani filia, post mortem filii met Euuen, orbatam ac destitutam auxilio filiorum me cernens, adii venerabilem principem Salomonem, illumque quasi proprium filium et ex carne mea genitum super totam meam hereditatem receptam super hoc quod in propria potestate nun teneo, id est, Seminiaca plebs, et quod habeo in plebe Motoriac, et quod in plebe Maelcat, quam super illud quod iure hereditario mihi debetur, ita ut ille, post mortem meam, inde habeat potestatem doandi, vendendi, possidendi, commutandi, tam ipse quam filii eius post se, a generatione in generationem; et quamdiu vixero, ipse me custodiat ac defendat super hoc quod teneo, et post mortem meam , totum recipiat nisi quantum illi placuerit filiabus meis, id est, sororibus eius, dare. Factum est hoc in pago trans silvam, in plebe nuncupante Bicloen, regnante Karolo rege, ipso Salomone dominante Brittanniam, Ratuili episcopo super episcopatum Sancti Macutis, Festieno episcopo super episcopatum Sancti Samsonis, .III. kal. decembris, .III; feria, coram multis nobilibus viris qui viderunt et audierunt, quorum ista sunt nomina: Signum Roiantdreh, que tunc ipsum Salomonern in filium proprium recepit; signum ipse Salomonem, qui receptus est; Moruueten, abbas, testis; Maen, abbas, testis; Arnalt, testis; de laicis: Urscant, testis; Hincant, testis; Uuetenoc, testis; Catmonoc, testis; Dreneu, testis; Gleuuili, testis; Maenclu, testis; Haelfinit, testis; Breselmarchoc, testis; Ritien, testis; Urbien, testis; Uuinhoiarn, testis; Dreanau, testis; Dosarboe, testis, invitator istius supradicte, et Loiesuuotal, invitator. Iedechael genuit Urbien; Urbien genuit Urbon; Urbon genuit Iudon; Iudon genuit Custentin; Custentin genuit Argant; Argant genuit Iuduual; Iuduual genuit Louenan; Louenan genuit Roiantdreae.