Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 108

None
Datierung: Ca. 847

Haec carta indicat atque conservat quomodo caelaverunt Tiernan et frater suus Tutuuoret rendam atque debitum proprie hereditatis in plebe Cornou, per annos .III., quam debebant reddere ad principem Nominoe; et pro illa renda tradiderunt duas randremessas, una est quae dicitur Randremes Golbin, excepto uno tigrano, in Ergentet, et dimidium Randremes Bonafont, excepto dimidio tegran Bonafont, et dimidium Randremes Lisuuern, excepto dimidium tegran, tradiderunt supradicti fratres supradictam terram cum massis et manentibus ibi habitantibus, cum silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus appendiciis suis, sicut ab ipsis videbatur esse possessam, sine fine et sine mutacione, in manu Numinoi pro fraude supradicta. Factum est hoc in Lisranac, .VI. feria, .II. idus, coram multis testibus: Rethuualart, presbyter, testis; Dreuuallon, presbyter, testis; Uurhoiarn, presbyter; Riassoe, presbyter, testis; Conan, presbyter; Uuorloies, invitator, testis; Hoiarscoet, testis; Dumuualart, testis; Euuen, testis; Iarnhitin, testis; Catloiant, testis; Ratfred, testis; Roenuuallon, testis; Houuen; Branoc, testis.