Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 98

None
Datierung: 866 01 30

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Oremus salinas suas Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus, in helemosina pro anima sua et pro regno Dei; .I. quae vocatur Francailun; .II. salina mediana; .III. quae vocatur Salincron, necnon et dimidiam partem terrae quae vocatur Uuinibert, cum hominibus, cum pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, sicut abiacet, est sita in insula que vocatur Baf; et solvitur de illa partem terrae denarios .X. et .VIII. et unum multonem et panes .XV. Factum est hoc in supradicta insula, .IIII. feria, .III. kalend. februarii, coram his testibus: Liberius, presbyter, et Omni presbyter, missi monachorum; Oremus, presbyter, qui hanc donationem dedit, testis; Terretic, presbyter; Kenmicet, presbyter, testis; Catte, filius eius, testis; Galcon, testis; Maelocan, testis; Iudlin, testis; Isaac, testis; :Felix, testis; Iacob, testis. Factum est hoc in tempore Karoli regis, Salomone dominante Brittanniam, Courantgeno episcopo Veneticam.