Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 97

None
Datierung: 8(?) 02 09

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Ricoglin, presbyter, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Ricoglin, preshyter, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse Sancto Salvatori rotonensi et monachis in Rotono monasterio Deo servientibus, quod ita et feci, id est, donavi eis monasteriolum quod vocatur Castel-Uuuel situm super ripam Visnonici fluminis, in plebe nuncupata Avizac, cum pratis, pascuis, exclusis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, sicut a me iure hereditario nunc usque videtur esse possessum, ita trado atque transfundo Sancto Salvatori et supradictis monachis ei in supradicto monasterio servientibus, in elemosina pro anima mea et pro regno Dei, ita tamen ut censum annualem debitum Sancto Samsoni ex ipso monasteriolo ipsi monachi omni anno reddant; et si fuerit, aut ego ipse, aut aliquis de coheredibus meis, aut alicuius hominis aliqua persona, qui contra hanc donationem atque elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, .C. solidos conponat, cui litem intulerit, et illud quod repetit non vindicet, et ista donatio atque elemosina per omnia tempora fixa atque inconvulsa permaneat, sine censu, sine tributo ulli homini nisi supradictis monachis, ita tamen ut ipsi monachi censum annualem debitum Sancto Samsoni, omnni anno, sine aliqua contencione reddant, sicut et ego mei parentes nunc usque reddimus. Factum est hoc in Rotono monasterio, .V. feria, .V. idus februarii, luna .XV., Susanno episcopo in Venedia civitate, Nominoe principe tocius Brittanniae ibi presentialiter adstante atque hanc elemosinam atque donationem concensiente, aliisque multis nobilibus Brittanniae presentibus atque istam donationem consencientibus ac firmantibus, quorum ista sunt nomina: Ricoglin, presbyter, qui dedit et firmare rogavit, testis; Numinoe, princeps Brittannie, testis; Haelrit, episcopus, testis; Erispoe, testis; Hoiarnuueten, testis; Salomon, testis; Budic, testis; Dumnouuallon, testis; Athoire, testis; Uuoruuoret, testis; Bledic, testis; Uuodbochic, testis; Comminan, testis; Doetcar, testis; Hebgoeu, testis; Dubrien, testis; Biscan, testis; Portitoe, testis; Cadalun, testis; Roenuuallon, testis.