Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 99

None
Datierung: 866 10 23

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco, in Dei nomine, Bili, et coniux mea Morliuuet, considerantes gravitudinem peccatorum nostrorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; nos igitur, de tanta misericordia et pietatem Domini confisus , per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volumus monasterio Sancti Salvatoris, quod vocatur Roton, et monachis ibi regulam sancti Benedicti exercentibus, donavimus eis partem terrae que vocatur Rantaruu, in plebe Alcam, in loco nuncupante Nanton, cum colonibus manentibus supra, filiis Dreuuoret et semine eorum, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, et omnibus circum adiacentiis, in monachia sempiterna, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi supradictis monachis, ita ut ab hac die quicquid exinde pro utilitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Facta est haec donatio, .X. kalend. novernbris, .IIII. feria, in plebe Serent, in aula quae vocatur Lisfauin, et donaverunt in manu Ritcant filii sui et Leuhemel prepositi, coram Loiesuuallon presbytero et Maenuueten presbytero, postea monacho Arthlon et Bertuualt et Cunan. Postea venerunt, orandi causa, ad supradictum monasterium, .IIII. idus novembris, .I. feria, et posuerunt cespitem de illa terra super altare Sancti Salvatoris; et ita firmaverunt coram omnibus poene monachis et cum Conuuoiono abhate aliisque nobilibus viris quorum haec sunt nomina: Bili et Morliuuet, qui dederunt; et Urbien, eorum filius, testis; Cunan, testis; Miot, testis; Houuoret, testis; Caduualart, testis; Catuuallon, testis; Conuuoion, testis; Tribudu, testis; Drioc, testis; Catuuoret, testis; Uuoeder, testis; Iarnuuoret, testis; Sultiern, testis.