None
Datierung: 867
Noticia in quorum presentia venit Ritcant, noviter postquam vestitus erat de abatia Sancti Salvatoris, et alii ex fratribus cum eo, ante Rivilin commitem in Broniuduuocon, interpellans quosdam homines quorum ista sunt nomina: Milun et Haeluuocon, filium Risoc, et Biduuoret, et Haeluuocon, filium Standulf, de iam dicta villa quam Conuuoion abbas, cum consensu suorum monachorurn, beneficiaverat eis in fidelitate Sancti Salvatoris et abbatis qui fuisset in Roton et omnium monachorum rotonensium, ut redderent ipsa beneficia in manu sua, quia ipse erat electus ad abbatem post Conuuoion; et tunc reddiderunt viri supranominati beneficia sua que, usque tunc, ex datu Conuuoion tenebant, in manu Ritcant novi abbatis. Deinde ipse Ritcant, ipsis suppliciter precantibus, reddidit illis iterum ipsa beneficia ex consensu fratrum, in fidelitate et servitio Sancti Salvatoris et sua et omnium monachorum rotonensium; et ut essent defensores tocius abbatiae Sancti Salvatoris, nisi forte, quod absit, commes qui fuisset in Poilac contrarius monachis rotonensibus, tunc, ipsi reddant beneficia sua in manu Ritcant abbatis vel cuiuscumque qui fuerit abbas in Rotono; et dederunt viri supradicti fideiussores ad Ritcant ut essent fideles, iuxta hunc modum, Sancti Salvatori et abbati qui fuerit in Rotono et monachis rotonensihus; isti sunt fideiussores quos dedit Milun in hac fidelitate et servitio, id est, Haeluuocon, filius Standulf, et Haeluuocon, filius Risoc; et isti sunt quos dedit Haeluuoeon, filius Risoc, id est Milun et Haeluuocon, filius Standulf, et Maban; et hi sunt quos dedit Buduuoret, id est, Maban et Christian et Arthuuiu; Arthuuiu, tamen, sicut Conuuoiono abbati dederat, tamen Haeluuocon, filius Standulf, nunc tunc reddidit. Factum est hoc in plebe Poliac, in Broniuduuocon, .VI. kalend. marc., .II. feria, ante Rivelen commitem, coram multis nobilibusque viris quorum ista sunt nomina: Rivelen, commes, testis; Telent, testis; Driuueten, testis; Briuualt, Gleumarcoc, testes; Uuormoet, Groniar, testis; Benedic, testis; Risuueten, testis; Ulirgen, testis; Euuen, testis; Uuoetuual, testis; Uuoruuinet, testis; Coruueten, presbyter, testis; Uurdisten, testis; Haeluuocon, testis; Maencouual, testis; Dreanton, testis; Trederh, testis.