None
Datierung: 861
Haec carta indicat atque conservat qualiter vendiderunt filii Lulu salinas suas Conuuoiono abbati et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus, pro solidis octuaginta, usque ad terminum quinque annorum; prima salina vocatur Lulu; secunda appellatur Leiham; tercia vero ipsius propria; et si redemptae non fuerint in finem .V. annorum, maneant iterum alios .V. annos in potestate monachorum; et si in fine decimi anni non fuerint redempte, maneant perpetualiter inconvulse atque inseparate Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus usque ad consummationem seculi. Isti sunt fideiussores in securitate supradictae venditionis: Iulin, Uuecon, Kinetuuant, Budinet. Isti sunt testes qui viderunt et audierunt hanc venditionem: Leuhemel, presbyter, testis atque monacus, missus monachorum; Liberius, similiter presbyter et monachus; Hincunnanus, presbyter, monachus; Uuinihald, testis; Buduueten, presbyter, testis; Cleumarcoc, testis;. Tudian, testis; Uuinanau, testis; Merchrit, testis; Uuasbidoe, testis, filius Lulu, qui hanc venditionem fecit; testis Duil; Breselan, testis. Factum est hoc, in mense septembrio, .III. feria, in aecclesia Uuenram, anno .IIII. gubernante Salomone Brittaniam, Courantgenus episcopus in Venedia civitate.