None
Datierung: 874 (?)
Dilectissimo filio amantissimoque Salomoni Brittannie duci omnibusque suis fidelibus, Adrianus, nutu Dei Papa, perennem in Christo salutem. Largitas vestrae potestatis intnat nos veraciter per inducias septem dierum velle, orando, ieiunando, vobis gratulanter respondere. Transactis autem septem diebus, nobis omnibusque Romanis in oratione et ieiunio perdurantibus, visum est mihi tribusque meis cardinalibus, Spiritu Sancto revelante, ut de corpore Beati Leonis Pape vobis tramiterem, quia grande munus est. Igitur, notum vobis sit, filii carissime, omnibusque cristianis orsum audientibus, quod nos, cum nostrorum auctoritate, brachium supradicti Pape, ad inluminationem et adiutorium et defensionem honorificae regionis vestrae, dirigimus. Pro certo, per illum enim certissime probavimus Dominum fecisse multa mirabilia, et ut fides vestra magis ac magis in illo acrescat, ipse est sanctissimus Leo qui per invidiam Romanorum oculis linguaque privatus, gratia Dei operante, mirabiliter fuit restauratus quatenus septempliciter eisdem oculis clarius vidit, et eadem lingua Verbum Dei eloquentius predicavit. Et ideo auctoritas romana prevaluit in hoc ut omnes a Ligeris fluvio usque occidentalem plagam quos aut etas aut sexus aut persona impedit ribus vicibus reliquias illius in anno frequentant; et inde votum Romam eundi, quod voverint, nostro libitu et auctoritate, adimpleant. Valete in Christo, fideles Britanniae habitatores, amen.