Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 89

None
Datierung: 871

Domino ac beatissimo apostolici ordinis aecclesiae Sedis Romane Adriano, Salomon Brittonum dux, flexis genibus clinoque capite, in Christo fideliter pacis diuturnitatem. Mundi termino appropinquante, ruinisque crebrescentibus, cum certa signa plurimis manifesta videntur, Romam vovimus ire, orationis causa; sed tamen cum iam voluntatem nos tocius Brittanniae voluntatem probare curavimus, omnes abnuerunt, nolentes nos adire orationem apostolorum Petri et Pauli, caeteroumque Christi fidelium, pro eo quod pagani utrimque secus iniuste vallant terminos . nostrae potestatis; et·ideo, considerans peccaminum gravitatem et reminiscens bonitatis Dei, precor Almipotentiam vestrae dignitatis ut haec munuscula placido ac sereno vultu, in persona supradictorum sanctorum Apostolorum, dignetur aspicere, hoc est, statuam auream nostrae maguitudinis tam in altitudine quam in latitudine, cum lapidibus diversi generis, et mulum cum sella et freno et chamo, valentem per omnia .CCC. solidos; et coronam aurearn lapillis adornatam preciosis, .DCCC. solidos valentem, et .XXX. camsilas et .XXX. laneas drapas variis coloribus intertinctas, cum .XXX. cervinis pellibus, .LX. et paria pedalium ad opus domesticorum vestri fidelium, et .CCC. solidos denariorum. Sed tamen licet sint hec omnia conspectui vestrae dignatis vilia, mementote viduae paupercule in templo Domini devota mente duo minuta offerentis, et interim innotescere Almitati vesirae largiflue per has literulas et hos gerulos, hoc est, per Iheremiam episcopum et Felicem archidiaconum ceterosque fideles nostros qui in vestri sunt presentia, quod unum aedificavi monasterium, quod adhuc in honore alicuius sancti non est dedicatum. Quocirca, Sublimitatem vestrae dignitatis precamur ut reliquias quas a vobis et a plurimis iam probatas, auxiliante Deo, digne possidetis, et quibus nostra insula melius, Christo favente, possit inluminari, cum bis nostris fidelibus dirigatis. Grandia posco quidem, sed vos dare grandia nosti.