None
Datierung: (?) 02 14
Magnificis viribus (sie) nomine Buduuoret, presbytero, vel germane suo, nomine Anauuuoreto, emptoribus, nos enim in Dei nomine, Cunmailus, et germanus meus Iudhaelus, constat nobis vendidisse et ita vendidimus rem proprietatis nostrae, hoc est, de terra modios .VI. de brace, nuncupantes Raniuduuallon, et dimidium Rancomalton, sita in pago nuncupante Brouueroch, in condita plebe Carentoerinse, in loco compoto Bachin, in villa que vocatur Trebarail, finem habens de uno latere et fronte Rancampbudan et Ranriuuocon, de altero vero latere et fronte Botuuillan et Ranuuorhamoi, unde accepimus a vobis precium in quo nobis bene conplacuit, illis presentibus, subtertenentur inserti, hoc sunt in totum solidos .XXXI, habeatis, teneatis, faciatis exinde quicquid volueritis, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, pascuis et omni supraposito suo, sicut a nobis, presenti tempore, videtur esse possessum, ita tradidimus de iure nostro in vestra potestate et dominatione, in luh, in dicombito, in alode comparato, dicofrito, et sine ulla renda, et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi Buduuoreto presbytero vel germano eius Anauuoreto et cui voluerint post·se, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueritis, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum; et obligamus vobis fideiussores vel dilisidos in securitate ipsius terrae his nominibus: Edelfrit, Rathoiarn et Cabud; et, quod fieri non credimus, si fuerit ulla quislibet persona aut nos ipsi aut ullus de heredibus meis, vel propinquis nostris vel quislibet persona, qui contra hanc venditionem istam aliqua calomnia vel repeticione generare presumpserit, illud quod repetit insuper et contra cui litem intulerit solidos .LXII. multa conponat; et haec venditio firma et stabilis permaneat, manibus nostris firmavimus et bonis viris adfirmare rogamus. x. Cummail, testis; Iudhail, testis; Loiesuuoret, testis; Portitoe, testis; Iarnhitin, testis; Hinuualart, testis; Maenuuoret, testis; Merthinhael, testis; Uuoletec, testis; Haelin, testis; Ninan, testis; Uuobriam, testis; Haellifois, testis; Euhoiarn, testis; Roenuuallon, testis; Uuetenuuoret, testis; Rishoiarn, testis; Sulhail, testis; Druunet, testis; Tatel, presbyter, testis; Hirdan, testis; Ludon, preshyter, testis. Factum est hoc, sub die .XVI. kalendas marc., .VI. feria, in loco villa Arhael, die dominico.