Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 68

None
Datierung: 867 07 30

Haec carta indicat atque conservat quod vadiavit Fomus totum quod tenebat in Coluuoretan, quae sita est in plebe Alcam, cum massis et manentibus, cum terris cultis et incultis, totum et ad integrum, sicut Fomus tunc videbatur tenere, ad Convoionum abbatem et ad monachos rotonenses pro .XX. et .IIII. solidis usque ad .XX. et unum annum, et alligavit fideiussores vel dilisidos ad supradictos monachos his nominibus: Uuoletec et Critcanam et Nodhoiarn et Uuoruuoret, ita tamen ut reddat supradictos Fomus per singulos annos hunc censum quem ante reddebat supradictis monachis, id est, decem et .VIII. denarios iterum reddat eis et ad supradictum locum, omni anno, ad festivitatem Sancti Martini; et alligavit dilisidos de hoc censu his nominibus: Uuoletec et Critcanam; et si ad supradictum tempus, hoc est, ad caput .XX. et unius anni, supradicta terra non redimerit, aut filius eius, maneat inconvulsa et in monachia sempiterna, id est, totum quod tenebat Fomus in Coluuoretan, cum omnibus apendiciis suis, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et monachis rotonensibus. Factum est hoc in loco nuncupante aecclesia Alcam .III. kal. augusti, .IIII. feria, anni Domini .DCCC.LXVII., coram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Fomus, qui dedit, testis;. Cumhael, presbyter, testis; Anauuuoret, presbyter, testis; Uuoratam, presbyter, testis; Uuorlouuen, festis; Catuueten, testis; Leisou, testis; Ricanam, testis; Uuincalon, testis; Freoc, clericus, testis; Iudcar, clericus, testis; Mercrit, testis; Ursan, testis; Maelcar, testis; Driuin, testis; Euuon, testis; Saluu, testis; Liosoc, testis; Anoetoc, testis, misso monachorum; Leuhemel et Tudian monachi fuerunt in quorum manibus tradidit Fomus, cum sua manica, supradictam terram sicut supradictum est.