Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 69

None
Datierung: 859 01 02

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Cadalo, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo Sancto Salvatori et monachis in Rotono ei servientibus et regulam sancti Benedicti exercentibus, quod ita et feci, id est, donavi eis meum alodum in Caer, com manente nomine Petrone, et villam et pratum cum omnibus apendiciis suis, sicut a me videtur esse possessum, ita trado atque transfundo, in elemosina pro anima parentis mei et pro anima mea et pro regno Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus haheant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse , aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc donationem vel elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, sed insuper contra cui litem intulerit solidos .CCC. conponat; et haec donation atque elemosina firma et stabilis atque inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. Factum est hoc in mense ianuarii, feria .III., .IIII. non. ianuarii, luna .V., anno Dominice incarnationis .DCCC.LVIIII., indictione .VII., regnante Karolo, dominante Salomone Brittanniam, Actardo episcopo Namnetis. Signum Cadalonis, qui dedit et firmare rogavit; Conuuoion, abbas; x. Leuhemel; x. Trihodi, monachus et presbyter; x. Adgan, monachus et presbyter; x. Liherii, monachus; x. Riuuere, monachus; x. Uuinuuetenn, monachus et preshyter; x. Otto, diaconus; x. Comaltoni, monachus et presbyter, testis; Tegrimi; x. Adalingi; x. Ebroini; x. Tete; x. Fulcricus, monachus x. et diaconus, rogatu Cadalonis, scripsit et subscripsit .