Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 67

None
Datierung: 860 o. 866 22 12

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Karantcar .IIII. modios de brace, id est, Ranscamam-bith, pro hereditate sempiterna et pro redemptione anime suae, Sancto Salvatoris et monachis ei servientibus in Rotono monasterio, et ut ipse Karantcar det singulis annis in festivitate Sancti Martini, .VI. kalendarum, tanti pretii valentem de ipsa terram dum ipse vixerit; et si fuerit, post mortem ipsius, ex genete eius qui tenuerit eam, similiter reddat; si autem non fuerit, maneat inconvulsa, in monachia sempiterna, Sancto Salvatori et monachis ei servientibus, omnibus diebus ad consummationem seculi. Factum est hoc in Rotono monasterio, die dominico, .XI. kal. ianuarii, coram his testibus: Loiesuuallon, presbyter, testis; Catuuallon, presbyter, testis; Carantcar, testis, qui hanc donationem donavit, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Freoc, clericus, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Uurmonoc, presbyter, testis; Tanetuuoion, testis; Uuetenoc, testis; Leuhemel, monacus, testis; Iunuual, monachus, testis.