Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 56

None
Datierung: 865–866

Haec carta indicat atque conservat qualiter inquisivit Conuuoion abbas Juduuallori clericum de alode Botiuduuallon, quem dederat avuncnlus suus Buduuoret, presbyter, Sancto Salvatori in Rotono, et deprecatus Iuduuallon Conuuion abbatem ut non tolleret ipsum alodum, sed censum ex eo acciperet quod voluisset per singulos annos. Factum est sic, et dedit Iuduuallon duos fideiussores, hi sunt: Loieshoiarn, Catbud, prima vice. Factum est hoc ante aecclesiam Carantoer, .IIII. feria, coram Leuhemel preposito, coram his testibus: Uuruuocon, presbyter; Haeluualoe, presbyter, testis; Uuoretan, testis; Uuetenuuoret, testis; Maen; Anauuoret, testis; Benitoe, testis; Rathoiarn, testis; Catnimet, testis; Glur, testis; Kintuuocon, testis; Dosaruu, testis; Groekin, testis; Hirdhoiam, testis. Factum est hoc .IIII. feria, regnante Karolo, dominante Salomone Brittanniam, anno .VIIII. regni eius.