Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 57

None
Datierung: 864 06 29

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego quidem, Hostroberta, et maritus meus Uuandefredus, considerantes gravitudinem peccatorum nostrorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fient vobis; si·aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternae beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Hostroberta, et maritus meus Uuandefred, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volumus Salvatori et monachis in Rotono monasterio ei servientibus et regulam sancti Benedicti exercentibus, quod ita et fecimus, id est, donavimus eis nostros alodos quos habeamus in plebe nuncupante Cornou, super fluvium qui vocatur Kaer, in loco nuncupante Botcatman, et alium alodum qui vocatur Fait, situm iuxta aecclesiam Darual, cum omnibus apendiciis suis, totum atque integrum ita tradidimus atque transfundirnus, cum auctoritate et iussu et licentia Salomonis gloriosi principis et eius coniugis Uuenbris, in elemosina pro animabus nostris, cum terris, cultis et incultis, cum silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, ita ut quicquid exinde facere voluerint, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut nos ipsi aut ullus de coheredibus meis ac propinquis, qui contra hanc donationem et elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, sed insuper contra cui litem intulerit solidos sexcentos conponat; et haec donatio atque elemosina firma et stabilis atque inconvulsa permaneat. Factum est hoc in monasterio Moe, .IIII. kal. augusti, die sabbati, luna vigesima, regnante Karolo rege, Salomone in Brittannia, Actardo episcopo in Namnetis, Courantgeno episcopo Dimisa Venetia, coram multis nobilibus viris qui hanc donationem firmaverunt, quorum haec sunt nomina: x. Hostroberta et maritus meus Uuandafred, qui banc donationem dedimus; Dergen, presbyter, testis; Lanfred, testis; Lanbert, testis; Hirdan, testis; Anauki , testis; Riskiboe , testis; Uuallon, testis; Tetcrim, testis; Matga, testis; Hoedigen, testis; Crannes, testis;, Uuallonic, testis; Heliseus, testis.