Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 55

None
Datierung: 863–864 05 18

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Iarnhitin partem terrae que vocatur Ranmelan, modios .IIII. de brace, in elemosina pro anima sua, Sancto Salvatori et suis monachis, sine censu et sine tributo ulli homini, supradicto Sancto Salvatori et monachis ibi habitantibus. Factum est hoc ante aecclesiam·Rufiac, .IIII. feria, .XV. kal. iunii, coram nobilibus viris quorum hec sunt nomina: Comaltcar, presbyter, testis; Finituueten, presbyter, testis; Iarnhitin, qui dedit, testis; Dumuualart, testis; Miot, testis; Precoes; Recu, testis; Nodhoiarn, testis; Rohot, testis; Pascuueten, testis; Conuili, testis; Tanetuueien, testis; Exaudi, testis; Haeldifoes, testis; Resuualart, testis; regnante Karolo, dominante Salomone Brittanniam, anno .VII. regni eius.