None
Datierung: 863–864 05 18
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Comaltcar, presbyter, alodum suum, id est, Ranriantcar, cum Trebnouuid, cum massis et manentibus ibi habitantibus, cum silva et pascuis et pratis et cum omnibus appendiciis, sicut abiecit in plebe que vocatur Rufiac, Sancto Salvatori in Rotono et monachis ibi Deo servientibus, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, sine ullo censu, sine tributo ulli homini nisi Sancto Salvatori. Factum est hoc .IIII. feria, .XV. kal. Junii, coram bis testibus: Comaltcar, presbyter, testis, qui dedit et firmare rogavit; Finituueten, preshyter, testis; Iarnhitin, testis; Miot, testis; Precoes, testis;·Nodnoiarn, testis; Dumuualart, testis; Haellifois, testis; Root, testis; Conuili, testis; Tanetuueten, testis; Exaudi, testis. Factum mest hoc .VII. anno gubernante Salomone Brittanniam.