Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 44

None
Datierung: 858–865

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Uuetenoc alodum suum qui vocatur Foubleth, in elemosina pro anima sua, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio degentibus, ita tamen ut quamdiu ille vixerit, teneat supradictum alodum et reddat censum, singulis annis, ad monachos in Roton; et post mortem eius, si quis ex progenie eius superfuerit ex eius, reddat supradictum censum Sancto Salvatori; si autem non fuerit ex eius progenie qui tenuerit eum, maneat inconvulsum usque in finem seculi. Facta est haec donatio in Rotono monasterio, coram his testibus: Uuetenoc, qui dedit, testis: Comaltcar, presbyter; .x. Maenuueten, presbyter; coram omnibus monachis qui ibi aderant, quorum ista sunt nomina: Conuuoion, abbas, testis; Leuhemel, presbyter et monachus, testis; Tribod, presbyter, testis; gubernante Salomone Brittanniam, Courantgeno episcopo in Venetis civitate; et post hoc manifestavit, die dominico, in aecclesia Rufiac post missam, coram populis qui errant in aecclesia et coram his testibus: Connatam, presbyter, testis; Comalcar, presbyter, testis; Maenuueten, presbyter, testis; Adaluuin, presbyter, testis; Loiesbritou, clericus, testis; Miot, testis; Moeni, testis; Iacu, testis; Dreuuobri, testis; Uuordoutal, testis; Nominoe, testis; Uuorcomet, testis.