None
Datierung: 833 03
Ego, in Dei nomine, Gustus, diaconus, non imaginario iure nec ullo cogente imperio, sed accepto precio et propria voluntate, constat me vendere et ita vendidi ad magnificum virum nomine Fredebertum et ad coniugem suam Lantildem, hoc est, vendidi vobis mansum meum, quod est in villa Marcio, in rem proprietatis, cum cassis et domibus et aedificiis et vinea et terra, cum pomariis, totum et ad integrum, vendo vobis cum ipsa terra que ad ipsum mansum pertinet, et est plus minusve satio modios .VI., quem, dato meo pretio, comparavi, sicut circumcingitur duabus partibus viis pullicis et pervio et de tercia parte terra Hildeprantette, .IIII. parte terra Resto, unde accepi pretium in quo mihi bene complacuit vel aptificum fuit, in re convalescente, aut in argento solidos .CXX., tantum in presenti in manus meas accepi, et cartam venditione perpetua vobis tradidi ad possidendum; ita ut, ab hac die, habeatis, teneatis, possideatis et faciatis exinde in omnibus quicquid volueritis, nemine contradicente; si quis vero fuerit, post hunc diem, aut ego ipse aut ullus de propinquis meis, seu quelibet abposita persona, qui contra hanc donationem venire aut inquietare presumpserit, duplicet, quod repetit non vindicet, sed haec venditio omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Factum est hoc Grancampo vico, in anno vicesimo regnante domno nostro Hlodouuico imperatore, in mense marcio. Signum Gostone , qui haue venditionem fieri rogavit; x. Hildebran; x. Adalbaldo; x. Ildebrant, testis; x. Raninardo; x. Tetlefredo; x. Inconmarco; x. Telfrado; x. Abremare; x. Armedran; x. Uuinsberto; x. Madaldrigo; x. Unrigo; x. Aganfredo; x. Aldedram; x. Ehroinus, clericus; x. Rodaldo; x. Filimare; x. Rainnono.