Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 39

None
Datierung: 858 02 20

Haec carta indicat atque conservat quod vendidit Tanethic terciam partem Brontro a silva usque ad Carnun, in alode et in dicombito, tradens in manu Hinconan·et Liosic, sine censu et sine tribute ulli homini sub coelo, nisi solis monachis in isto monasterio Deo servientihus; et dedit Tanethic fideiussores in securitatem supradicte terrae, Paschic, Haelhouuen, Conhoiarn. Hii sunt testes: Tanethic, Paschie, Haelohuuen, Conhoiarn; Hincunnan, presbyter, testis; Liosic, presbyter, testis; Tangrad, preshyter, testis; Adalunus, diaconus, testis; Doethgenus, diaconus, testis. Factum est hoc, die dominico, initio quadragesime .X. kl. marcii, super ipsam terram.