Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 40

None
Datierung: 859–866 04 22

Haec carta indicat atque conservat quod vendidit Pascuuoret sextam partem Brontro, a silva usque ad Carnun, ad Conuuoion abbatem, pro duobus solidis, in alode et in dicombito, et dedit dilisidos in securitatem supradicte terrae, Paschic et Sulmonoc, coram testibus: Iarnuuoret, testis; Iudanau, testis; Uuorgen, testis; Rinan, testis; Drimonoc, testis; Uurgen, testis; Risuuotal, testis; Drihican, testis; Risanau, testis; et in ipsa hora vendidit Drihican .XII. partem Brontro ad ipsum Conuuoionum pro uno solido, sicut alii vendiderant, coram supradictis testibus. Factum est hoc XII. kl., mai, super ipsam terram, dominante Salomone Brittanniam.