Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 38

None
Datierung: 858 02 18

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Souuinterciam partem Brontro, a silva usque Carnum, ad Hinconnan et Liosic, pro .IIII. solidis, et dedit Souuin, clericus, ad Hincunnan fideiussores in securitatem supradicte terrae, hii sunt: Paschic, Junetmonoc, Rinan, sine censu, sine tributo ulli homini nisi monachis in isto monasterio habitantibus; ii sunt testes qui viderunt et audierunt: Tanetmael, presbyter, testis; Hincunnan, presbyter, testis; Liosic, presbyter, testis; Haelouuen, diaconus, testis; Tanetic, testis; Iarnuuoret, testis; Drimonoc, testis; Sulcomin, testis. Factum est hoc . VI. feria .XII. kl. marcii, super ipsam terram.