Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 37

None
Datierung: 859 o. 864 03 18

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Iarnhidin, filius Portitoe, terram quatuor modios de brace, id est, Ran Uueten, Sancto Salvatori et monachis rotonensibus, sitam in plebe Rufiac, tradens eam per manicam suam super altare Sancti Salvatoris in Rotono, in elerrtosina pro anima sua et pro regno Dei, sine censu, sine tribute ulli homini sub caelo, nisi supradicto Sancto Salvatori et supradictis monachis, in monachia sempiterna, cum omnibus appendiciis suis et cum omnibus rebus supradictae terrae pertinentibus ita tradidit. Factum est hoc .XV. kl. aprilis in Rotono, die sabbati, regnante Karolo rege, dominante Salomone Brittanniam, Rethuualatro episcopo in Poutrocoet, coram Conuuoion abbate et coram cunctis monachis qui ibi aderant: Iarnhitin, qui firmavit et firmare rogavit, testis; Dumuualart filius eius, testis; Menuueten, presbyter, testis; Bertuualt, testis; Tuduual, testis; Uuoetuual, testis.