Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 15

None

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Arthuiu, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; ego quidem, de tanta misericordia confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitants et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Roton, quod ita et feci, id est, donavi ego Arthuiu eis dimidium partis quae dicitur Ran Riuuhant et dimidium prati quod sibi pertinet, circumcincta de uno latere flumine quod dicitur Nonn, arbores pirinou usque ad passim superiore quod dicitur Gon, et unam exclusam inferiorem iuxta portum Castelli, ita hoc feci, id est, supradictam terram sicut a me videtur hodie possessum ita do atque transfundo eis monachis; ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut aliqua persona, qui contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, .XL. solidos conponat, et hoc quod repetit non vendicet, et ista donatio, per omnia tempora, fixa permaneat. Signum Arthuiu, qui donavit et firmare rogavit; x. Moruuet; x. Roenuuallon; x. Catuuethen; x. Tribudu; x. Maenuuoron; x. Iarnhebet; x. Guoruueten; x. Riuuoret; x. Haeluili; x. Loieson; x. Gueten; x. Haeldetuid.