None
Datierung: 833 10 14
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Condeloc, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos in Rotono laborantes et regulam sancti Benedicti operantes, quos ego, Condeloc, petens ut locum mihi hahitandi secum donarent, quod et fecerunt per misericordiam; deinde donavi ego Condeloc eis campum in tigram Mellac, iacentem inter fosam Catuuallon et viam publicam, quem campum meus pater Groecon comparaverat in alode, sine censu alicui homini; idcirco ego, Condeloc, dono atque transfundo istum supradictum campum supradictis monachis, in elemosina, pro anima patris mei Groecon, sine censu, sine tributo alicui homini, nisi ad supradictos monachos; et quicquid exiride facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. x. Condeloc, qui dedit; x. Hirtuuoret; x. Taetal, presbyter; x. Catbud; x. Maenuuoret; x. Guinhael; x. Haeluili; x. Loesuuethen; x. Guorthoiarn; x. Meranhael; x. Rethoiarn; x. Edelfrit; x. Driuinet; x. Iudhocar. Facta est ista elemosina .II. idus octobris, ante aecclesiam Carantoer; .III. feria, .XX.·anno imperii Hlodouuici, Raginario episcopo in Uednedia, Guoruili et Portitoe duo machtiern.