None
Datierung: 834
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco in Dei nomine, Portitoe, considerans gravitudinem peccatorum meorum; et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitantes et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Roton, ita et feci, id est, donavi eis partem terrae quae vocatur Ran Uinae, cum duobus hominibus nomine Iudlouuen, Run, cum terris et seminibus suis, pratis, aquis, pascuis, cultis et incultis, cum omnibus adpenditiis suis, sicut a me videtur hodie possessum, ita trado atque transfundo eis monachis, in elemosina, propter regnum Dei, sine censu et sine tributo alicui homini, nisi ipsis monachis, ita dedi eis ut, ab hodierna die, quicquid exinde voluerint facere, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut aliquis ex propriis hereditariis meis, vel quaelibet persona, qui contra hanc donationem aliquam calumniam vel litem generare presumpserit, .cc. solidos conponat, et illud quod repetit non vendicet. Signum Portitoe, qui donavit et firmari rogavit; x. Catuuoret; x. Ninan; x. Guoletec; x. Loiesic; x. Edelfrit; x. Junethuuant; x. Maenuuoret; x. Haelin; x. Venitoe; x. Guoretan; x. Nodent; x. Brient; x. Catloient; x. Roeriuuallon; x. Hidran; x. Driuinet; x. Taetal; x. Ratuuili; x. Rishoiarn; x. Haeluili; x. Sirlhael.