Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 13

None
Datierung: 837 12 01

Notum sit omnibus quod dedit Portitoe et Conuual Cranuuikant et Cranquarima et quicquid potuissent eradicare de silva, in elemosina pro anima sua et pro hereditate, in regno Dei, ad monachos rotonenses, in die sabbati, id est, kal. decembris, sedentes in mansiuncula ad frontem basilicae, in monasteriolo Gurguelet; Rimael, presbyteri. x. Jarnhiten, testis; Guoetuual, testis; Gleden, testis; Broin, testis; Iarnuuidoc, testis; Loiesoc, testis; Riuuorgou, testis; Guodanau, testis; Iagu, testis; Louui, testis; Guoscadoc, testis; ita et Guoruili postea, in .IIIta. feria sequente, tradidit pro anima sua in elemosina, sicut frater eius Portitoe et filius eius Conuual antea dederant; Kintuuant, testis; Noli, testis; Cathoiarn, testis; Catuuotal, testis. Actum est hoc anno .XXI. imperii domni Hlodouuici, Raginario episcopo Venediae, Portitoe et Guoruili duo machtiernn in plebe Catoc.