None
Datierung: 834 01 18
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Rihouuen, presbyter, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, Rihouuen, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos laborantes et regulam sancti Benedicti operantes in monasterio quod dicitur Roton, quos petens ut mihi locum darent habitandi, quod et fecerunt, per misericordiam et caritatem; deinde donavi eis de iure nostro Loutinoc quae mihi per cartas et venditionem evenit, id est, terram, pratum, aquam, totum atque integrum, cultum atque incultum, circumcinctam de uno latere flumine quod vocatur Imuuor, et de fronte terra Riantcar, de alio latere verneta, de quarto vero·fronte pratum sic conclaudit, omnia. trado eis, in die presenti, ita ut exinde quicquid facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, post hunc diem; et si fuerit, aut ego ipse, aut unus de propinquis heredibus meis, vel quaelibet persona, qui contra hanc donationem aliquid refringere vel calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vendicet, et insuper cui contra litem intulerit, solidos .L. conponat multum, et donatio ista, per omnia tempora, firma permaneat. Actum est hoc in Brouuerec, Condita Rufiac; x. Rihouuen qui donavit et firmari rogavit; x. Anauuen, presbyteri; x. Johan, presbyteri;. x. Comalcar, presbyteri; x. Houuori; x. Maenuuili; x. Louui; x. Haelouuri; x. Dreuuobri; x. Anauran; x. Cathoiarn; x. Iagu; x. Bertuualt; x. Rethuualart, x. Matuueten; x. Maunuuobri; x. Fomus; x. Miot; x. Arthuiu. Factum est hoc sub .XV. diae kl. februarii, in die dominico, in aecclesia Rufiac, regnante. domno Hlodouuico, Regenario episcopo, Portitoe et Guoruili duo machtienn.