Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 11

None
Datierung: 834 01 27

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcircoin Dei nomine, Portitoe et Conuual, reminiscentes bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus nos, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; nos quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confidimus in Domino, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volumus ad illos monachos habitantes in monasterio quod vocatur Roton, locum nomine Botgarth, quod construxit Guoruuelet, situm in pago Venediae super ripam fluminis Ult, cum terris, edificiis, silvis, cultis et incultis, et cum omnibus adpenditiis suis, sicut a me vel a nobis, presenti tempore, videtur esse possessum, totum et integrum, tradimus atque transfundimus in elemosina ad supradictos monachos et ad illos qui habitabunt in Botgardi, propter regnum Dei. Signum Portitoe; x. Conuual; x. Iarnhitin; x. Maenuili; x. Driuuobri; x. Broin; x. Haeluuobri; x. Bertuualt; x. Haeluili; x. Fomus; x. Goeduual; x. Riuuorgou; x. Uuorgon; x. Uuoedanau; x. Loiesoc; x. Doethuual; x. Haelmoeni; x. Biscan; x. Eusurgit; x. Johann; x. Anaugen; x. Datum est istud monasteriolum in .IIIIta. feria, .Vito. kl. februarii, sedentibus Portitoe et Conuual et Jarnihitin cum monachis et cum aliis popularibus antescriptis in mansionem Rihouuen, regnante domno Lodouuico, .XX. anno eius, Regenario episcopo in Venedia, Nominoe dominante Brittanniam, et Francis iterum intrantibus in eam; et si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de heredihus meis, vel aliqua persona, quae contra hanc donationem elemosinamque aliquid repetere vel calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vendicet, et insuper cui contra litem intulerit, solidos .CCC. conponat, et haec donatio stipulatione subnixa inlibata permaneat, sine angabolo.