None
Datierung: 833 12 28
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco in Dei nomine, Conuual, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad ipsos monachos in Rotono habitantes et regulam sancti Benedicti exercentes, id est, ego, Conuual; dedi eis monachis Bachon cum manentibus, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, et cum omnihus adpenditiis suis, ita trado atque transfundo, in elemosina pro anima mea, terram supradictam, id est, Bachon. Signum Conuual;·x. Maelhoc; x. Euhoiarn; x. Fomus; x. Anaugen, presbyter; x Guethenoc; x. Tribodu; x. Arthuiu; x. Guorhouuen; x. Guethengar. Data est elemosina ista ad supradictos monachos in Rothono, sine censu, sine tributo alicui homini nisi ad supra dictos monachos. Factum est hoc in die dominica, .V. kl. ianuarii, .XX. anno regni imperatoris Hlodouuici, Regenario episcopo in Venedia.