None
Datierung: 833–834
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Broin, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitantes et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Roton, ita et feci, id est, donavi·eis partem terrae que vocatur Ranuuoionan, id est .VIII. modios de bracce,·cum manente Uuetenuuoion, cum terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus,. mobilibus, cultis et incultis, cum omnibus adpendiciis suis, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, totum atque integrum, a die presente, Broin, trado atque transfundo ipsis monachis, in elemosinam, propter regnum Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut unus de propinquis heredibus, vel quaelibet persona, qui contra hanc donationem calumniam fecerit, solidos .CC. multum conponat, et haec donatio, per omnia tempora, subnixa, sine censu, sine tributo alicui homini nisi ad supra dictos monachos, permaneat. x. Jarded; x. Houuori; x. Maenuili; x. Haeluuobri; x. Jagu; x. Rethuualatr; x. Bertuualt; x. Catuuobri; x. Matuueten; x. Driuuobri; x. Maenuuobri; x. Rinduran; x. Britou; x. Cathoiarn; x. Fomus; x. Adgan; x. Johan; x. Ariaugen; x. Comaltcar. Actum est hoc anno .XX. imperii Hlodouuici, Ragenario episcopo Venediae civitatis, in die dominica, in aecclesia Rufiac, et erat Portitoe machtiern in illa plebe.