Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 6

None
Datierung: 833 12 10

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco, in Dei nomine, Riuualt, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantia pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos Rotono habitantes et regulam sancti Benedicti operantes, id est, ego, Rivvalt , dedi eis monachis tigran Botlouuernoc et Couuenran quae vocatur Rangleumin, cum manentibus et mansibus, cum terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, et cum omnibus appenditiis suis, ita trado atque transfundo terram supradictam tigran Botlouuernoc et Rangleurnin et rendam quae solvebatur de Coluuoretan, in elemosina pro anima mea et pro anima imperatoris et pro regno Dei, ad supradictos monachos, sicut a me videtur hodie possessum ita trado eis, ita ut quicquid exinde pro utilitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut aliquis ex propinquis meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem et elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, .CC. solidos conponat multum, et illud quod repetit non vendicet, sed ista donatio , per omnia tempora, firma permaneat. Signum Riuualt, qui dedit et firmare rogavit; x. Deurhoiarn; x. Trehlouuen; x. Riuualt; x. Tanetuiu; x. Matuidet; x. Euuon; x. Uuoron; x. Roenhoiarn; x. Moruueten; x. Uuoletec; x. Conmarc; x. Noduuoret; x. Iarnuualt, presbyter. Factum est hoc, ante ecclesiam, in .IIII. idus decembris, anno .XX. imperii Hlodouuici, gubernante Nominoe Britanniam, Hermoro episcopo, et Guencalon et Rihouuen fuerunt missi ex Rotono monasterio hoc recipere ex manu Rivvalti cum manica.