None
Datierung: 833 05 15
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur, idcircci ego, in Dei nomine, Guincalon, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, Guincalon, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitantes et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Roton; ubi ipse locum petivi animam meam salvandi, quod ita et fecimus, donavimus eis, id est, villam iuris mei quae mihi evenit ex parte genitoris mei, quondam nomine Coluuoretan, cum manso meo et aliis mansiunculis ubi ipsi manentes commanent, cum terris, aedificiis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, cum omnibus apenditiis suis, sicut a me, presenti tempore, videtur esse possessum, totum atque integrum, a die presente trado atque transfundo, ita ut quicquid exinde pro oportunitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, post hunc diem, aut ego ipse, aut unus de propinquis heredibus, vel quaelibet persona, quae contra hanc donationem aliquid repetere vel calumniam generare presumpserit, solidos .CC. multum conponat, et quod repetit non vendicet, et haec donatio per omnia tempora firma permaneat. Actum est hoc in Poutrecoet, in condita Algam, anno .XX. imperii Hlodouuici. Signum Guencalon qui donationem istam fecit et firmari rogavit; x. Riuualt; x. Deurhoiarn; x. Trehlouuen; x. Arthrnael; x. Iarnuualt, x. Euuon; x. Catuethen; x. Moruueten; x. Riuualt; x. Cominan; x. Roenhoiam; x. Brithael; x. Haeloc; x. Saluu; x. Uuoletec; x. Driuinet; x. Iarnnomen; x. Fracan; x. Conmarch; x. Iarncum; x. Iungomarc; x. Tutuual; x. Driuueten; x. Uuinmorin; x. Riuuocon; x. Alunoc; x. Haelhoiarn; x. Hinuuethen; x. Iunuuoret; x. Uurgitan; x. Suluuoret, x. Kenetlor; x. Haelcar; x. Iarnhirt; x. Euuen; x. regnante Nominoe in Britannia, Ermor, episcopus, Machtiernn in Poutrecoett; Cumdelu, presbyter, scripsit, idus mai, .V. feria, in Liscoet, in Caroth.