None
Datierung: 833 02 09
Mundi termino adpropinquante, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Rethuualatr, egrotus, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitantes et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Rothon, ita et feci; ita donavi ego, Rethuualart, villan quae vocatur Uuiniau, cum mansis et 1nanentihu,s, tribus hon1inibus : Condeloc, et alius Herpin, Driuuobri, cum terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmohilihus .. cultis et incultis, cum omnibus appenditiis suis, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, totun1 atque integrum, a die presenti trado atque transfundo ipsis monachis in elemosinam propter regnum Dei, ita ut quicquid exinde facere v9luerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut unus de propinquis heredibus meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem calumniam fecerit, solidos .cc. conponat. Signum Bili; x. Hoian; x. Maban; x. Uuinou; x. Haelliffen; x. Cristian; x. Iarnhaitou; x. Roenuuallon; x. Guorasou; x. Triuuoet; x. Iarnhitin, presbyter; x. Nominoe, presbyter; x. Roencomal; x. Arthuiu; x. Uurmhouuen; x. Morman; x. Rethuualart; x. qui donavit et firmari rogavit; id est, terram supradictam Ran Uuiniau, sine censu, sine tributo alicui homini nisi ad ipsos monachos Rhotonicos. Facta est ista elemosina .V. idus februarii, in die dominico, in loco supradicto Roton, presente populo, donante illo Rethuualatro cespitem super altare de illa supradicta Ran Uuiniau sita in plebe nuncupata plebe Huiernim, in parrochia Venediae, regnante domno imperatore Hlodouico, anno .XX. regni eius, Regenario episcopo, Rethuualart mactierno, Nominoe magistro in Britanniam.