None
Datierung: 834 06 17
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco Ratuili, in Dei nomine, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam. et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum volo esse ad illos monachos habitantes in monasterio quod vocatur Roton et regulam sancti Benedicti exercentes, ubi ego ipse Ratuili infirmus locum petivi animam meam salvandi, quod ita et fecimus, id est, donavimus eis Trebmoetcar et Moiaroc et duas Eriginiac Tigran, Eriginiac et Eriginiac Haelnou, que mihi evenit ex parte genitoris mei, cum massis et manentibus ibi: Maelhogar, Uuinmoduat, Dinaerou, cum terris et aedificiis suis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, cum omnibus adpenditiis suis, sicut a me videtur hodie possessum, totum atque integrum, a die presenti trado atque transfundo in: elemosina, pro anima mea, ita ut quicquid exinde pro oportunitate monasterii facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, post hunc diem, aut unus de propinquis heredibus, vel quelibet persona, qui contra hant donationem aliquid repetere vel calumniam generare presumpserit, mille solidos conponat, et quod repetit non vindicet; et haec donatio, per omnia tempora, firma ac inconvulsa permaneat. Signum Ratvili, qui dedit et firmari rogavit; x. Catuuoret; x. Ratfred; x. Berthlec; x. Greduuocon; x. Uuallon; x. Roiantuuallon; x. Maenuuoron; x. Cumiau; x. Catlon; x. Triglur; x. Gurhugar; x. Tribodus; x. Moroc, presbyter; x. Suluual, presbyter;. x. Euhoiarn, presbyter; x. Sulhoiarn, presbyter. Actum est hoc in Ruscas, id est, in Lisfau, in pago Venediae, anno .XXI. inperii venerabilis Hlodouuici, gubernante Nominoe Britanniam, Raginarius episcopus Venediae, .XV. kl. iulii Conuuoionus abbas.